Charter Document - 03390104

Charter Document - 03390104


Charter Number: 03390104
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie dei filiis ad quos presentis scripti notitia pervenerit Robertus miseratione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem in domino Ihesu Cristo cum amplexu devotionis sincere Iuxta verbum apostoli omnibus nos recognoscimus debitores miserabilibus autem et debilibus personis quoad vite subsidia tanto magis astringimur quanto ipsorum oblivio nobis in culpam magis transiret pariter et in penam ne occidisse pauperem videamur quem fame morientem pascere recusamus Cum igitur hospitales oporteat esse episcopos nos ad honorem omnipotentis dei et salvatoris nostri et beatissime Virginis Marie et beati Nicholai confessoris de voluntate et assensu domini Roberti decani et capituli nostri Sarr in civitate nostra Sarr iuxta pontem maiorem unum fundavimus hospitale ad recipiendum videlicet et procurandum et sustentandum ibidem sine personarum acceptione Cristi pauperes debiles et infirmos quamdiu ipsorum infirmitas ipsos exire non patitur et vagari Et cum ex illa parte civitatis diversarum ibi conveniat concursus aquarum ex quibus frequenter inundatio fluminum provenit onerosa [qua] stratam publicam et viam regiam contingebat frequentius inpediri quominus pedes seu eques adiri poterat civitas memorata pontem ibidem construximus lapideum dante domino perpetuis temporibus duraturum ac in honore sancti Iohannis Baptiste capellam ereximus super [pontem] in qua duo in perpetuum servient capellani prout inferius patebit institutio eorundem Nos autem volentes tam refectioni pontis quam sustentationi hospitalis tanta circumspectione futuris temporibus providere ne res tam laudabiliter inchoata deficere valeat in futurum curam pontis et custodiam hospitalis unam decrevimus esse administrationem sub uno administratore et custode in posterum procurandam Huius vero administrationis domino decano et capitulo Sarr contulimus patronatum ut ipsi cum vacaverit administratio predicta talem hospitalis simul et pontis preficiant in custodem qui secundum deum congruere valeat in utroque qui cum presbiter esse [debeat] ac custos perpetuus a dicto decano et capitulo instituatur preficiendus ibidem et sub capitulo se intelligat ministrare ac omni anno decano et capitulo sue administrationis debere reddere rationem nec custos se ita perpetuum esse credat quin ex causa pro suis excessibus et culpis exigentibus presertim si dilapidator existat per decanum et capitulum valeat amoveri alio in ipsius loco utique viro ydoneo subrogando Idem vero custos sub se omnibus diebus tres habeat presbiteros ministrantes duos videlicet in capella super pontem quorum hospitium ad dormiendum dumtaxat non ad vescendum est ex opposito ordinatum et unum in hospitali ad deserviendum egrotis ipse vero custos in capella sancti Nicholai se noverit principaliter ministraturum Et quamvis ipsorum trium capellanorum officium perpetuum esse debeat ipsos tamen [quos] uno anno advocaverit ad se custos ex necessitate esse perpetuos non oportet nisi quamdiu ipsorum merita se reddunt acceptos Veruntamen ne inter ipsos sit ritus dispar et conversatio segregata sub uno tecto omnes simul comedant capellani scilicet in refectorio hospitalis Iaceant quidem duo simul apud hospitale duo quoque in ipsorum hospitio super pontem Uniformis autem eis modus sit incedendi ut clausa habeant desuper indumenta videlicet de russeto Missas vero per ipsos quatuor capellanos quolibet die imperpetuum sic disposuimus celebrandas Unus quidem capellanorum ad capellam pontis deputatus singulis diebus in mane diluculo specialiter pro anima Roberti Sarr episcopi dicti hospitalis et capelle fundatoris et pro cunctis fidelibus missam cum Placebo Dirige et Commendatione hora debita dicendis devote celebrare teneatur Alius vero assignatus ibidem circa horam tertiam quolibet die dominico missam celebret prout ipsius diei requirit officium Secunda autem feria missa de sancto Spiritu celebretur tertia quoque de sancto Iohanne servitium fiat quarta quidem pro benefactoribus dicti hospitalis et subsidia aliqua largientibus ad conservationem et refectionem pontis predicti missarum fiat solempnitas quinta siquidem Salus populi decantetur sexta de cruce servitium misse fiat die sabbati de Virgine gloriosa servitium totum fiat nisi festivitas novem lectionum aliquod predictorum impediat ut potius ex ipsa festivitate debeat celebrari Istarum siquidem missarum solempnitas cum cantu debet adimpleri cum capellani ipsi sibi ad invicem debeant subsidium in ministrando impartiri aliquo clerico ipsis nichilominus ministraturo Horas autem canonicas in dicta capella statutis horis simul decantare tenentur prout usus et diei servitium postulat adimpleri et ad hoc observandum in suo ingressu inspectis sacrosanctis evangeliis se sacramento astringent Quod si in predictis officiis inveniantur desides aut protervi per custodem protinus corrigantur alioquin licentientur omnino ne capelle cui deservire tenentur parare dispendium videantur Preterea presbiter qui in ipso hospitali ministrare tenetur egrotis singulis diebus post [solis] ortum cum diei claritas circa altare refulserit missam pro benefactoribus hospitalis fratribus et sororibus decantet et pro anima ipsius specialiter quem mori in hospitali contigerit ut die sepulture sue pro ipso et pro fidelibus defunctis celebretur Intendat etiam diligenter circa infirmos in dicto hospitali iacentes et eis cum requisitus fuerit inpendat circa penitentiam et confessiones iuxta dispositionem custodis consilium salutare Ad exequias vero cuiuslibet infirmi mortui et ad sepeliendum eos specialius [sit] astrictus quamvis ceteri capellani cum commode poterint exequiis debeant interesse prout custos ipsos ad hoc decreverit evocandos Ad suum autem officium adimplendum cum venerit iuramento simili astringatur Custos itaque qui ceteris presbiteris et ministris tam in hospitali quam in capella deservientibus preesse debebit et bene vivendi aliis prebere exemplum capelle sancti Nicholai iuxta hospitale se agnoscat debere principaliter deservire ac tenere usum et consuetudinem in eadem circa divina ministeria adimplenda que in maiori ecclesia observantur tam circa missarum solempnia quam horas canonicas decantandas eo excepto quod non teneatur de nocte dicere matutinas pre omnibus curam et sollicitudinem habiturus circa pauperes diligentem Ad hec quicquid ultra stipendia dictorum presbiterorum hospitali seu capelle pontis in facultatibus oblationibus seu quibuscumque donis et perquisitis accrescat circa curam susceptorum et suscipiendorum pauperum impendatur Ita tamen quod custos predictus sumptus et universas expensas agnoscat qui faciendi fuerint circa pontis reparationem ut sicut cura sibi commissa est utriusque ut quicquid quocumque iure seu debito ad utrumque pertinet vel debetur plenarie recipiat sic omnia ad utrumque pertinentia custodiat et expendat Ab ipso similiter iuxta dispositionem domini decani et capituli in sua institutione iuramentum prestetur quod in sua custodia fideliter ministrabit et specialiter si contingat ipsum a sua administratione per dictum decanum et capitulum amoveri quod nullam eisdem vel hospitali movebit inde questionem nec domus ex hoc dispendium procurabit Si vero in presenti institutionis et fundationis instrumento aliquod verbum obscurum vel ambiguum videatur seu quocumque modo appareat minus clarum illud liceat dictis domino decano et capitulo prout eis melius expedire videbitur declarare et illud quod [pro] interpretatione fecerint ratum maneat in omnibus atque firmum In cuius rei testimonium et robur perpetuum presens scriptum nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri Hiis testibus domino Roberto decano Sarr magistro Radulfo de Heham cancellario domino Henrico tesaurario dominis Nicholao subdecano Sarr Rogero succentore magistro Radulfo de Ebor magistris Roberto de Carvill tunc officiali nostro Ricardo de Benham Rogero de la Grene domino Waltero de la Wile Roberto Foliot Roberto de Wichehamton canonicis Sarr et aliis Dat ii idus Octobris anno domini MCC quadragesimo quinto