Charter Document - 03390099
Charter Number: | 03390099 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Robertus miseracione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem in domino Si de statu ecclesie nostre Sarr cui licet inmeriti presidemus cogitantes non solum necessitates eius levigare verum etiam ipsius incrementa prospicere ut valemus non ut vellemus satagamus et debitum officii nostri persolvimus et laudabilem prosequimur actionem presertim cum in officiis caritatis illis precipue teneamur obnoxii a quibus precipua beneficia dinoscimur percepisse Sane cum dilecti filii R decanus et capitulum Sarr ecclesiam suam de Flete prior vero et conventus Cristi Ecclesie de Twynham ecclesias de Stures et de Burgestok in quibus ius patronatus optinebant dispositioni et ordinacioni nostre simpliciter et absolute duxerint supponendas ut nobis secundum nostre voluntatis arbitrium disponere et ordinare liceat de eisdem fructus earum in usus cuiuscumque persone vel collegii vel alias in quoscumque pios usus libere convertendo prout in instrumentis eorum super hoc confectis plenius prospicitur contineri nos de dictis ecclesiis capituli nostri Sarr et G tunc archidiaconi Dorset interveniente assensu ordinavimus in hunc modum Videlicet quod ecclesia de Stures cum omnibus suis pertinenciis a iurisdictione episcopali et archidiaconali ordinaria et extraordinaria penitus et imperpetuum libera et exempta in usus commune capituli nostri Sarr ecclesia de Flete cum consimili libertate et exempcione in usus canonicorum Cristi Ecclesie de Twynham quos hospitalitatis gratia ut intelleximus dominus fecit insignes ecclesia vero de Burgestok cum consimili libertate et exempcione in sustentationem maioris pontis Sarr cedere debeant in futurum Ita quod eisdem ecclesiis honeste ac competenter deserviatur et animarum cura nullatenus negligatur In recompensacionem vero dampnorum que ex ordinacione presenti predicto archidiacono et successoribus suis imminebant predicti prior et conventus unam marcam argenti annuam pro archidiaconalibus que [de] dictis ecclesiis possent provenire eidem archidiacono et successoribus suis infra octabas sancti Michaelis in Septembr sub pena dimidie marce per manus bailli[vi] ipsorum apud Pideleton temporibus perpetuis persolvent Ita quod si dictis loco et termino in solucione predicte marce cessaverint liceat loci predicti archidiacono vel eius officiali et suis successoribus dictam marcam cum dicta pena de bonis ecclesie de Pideleton sibi deducere omni privilegio cavillationi et iuris remedio que dictam solucionem impedire vel retardare possint cessantibus quibus dicti prior et conventus renunciarunt expresse In cuius rei fide robur et testimonium tria instrumenta sub eodem tenore fieri fecimus quorum unum tam nostro quam predictorum prioris et conventus et archidiaconi sigillis signatum penes capitulum Sarr et alterum tam nostro quam capituli necnon et archidiaconi sigillis signatum penes predictos priorem et conventum tercium vero tam nostro quam capituli una cum sigillo dictorum prioris et conventus sigillis signatum penes prefatum archidiaconum residebunt Hiis testibus domino Egidio archidiacono Berksir Thoma de la Wile senescallo nostro magistris Ricardo de Byenham Rogero de la Grene Roberto de Wichampton canonicis Sarr Roberto de Bealvayr capellano Hervico de Sireburn sen Willelmo de Castello Gaufrido de Ottesford clericis nostris et aliis Dat apud Sarr xii kl Maii anno domini MCCXL quinto Valete