Charter Document - 03390098
Charter Number: | 03390098 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Robertus miseratione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem in domino De statu ecclesie nostre Sarr cui licet inmeriti presidemus cogitantes non solum necessitates eius levigare verum etiam ipsius incrementa prospicere ut valemus non ut vellemus satagamus et debitum officii nostri persolvimus et laudabilem prosequimur actionem presertim cum in officiis caritatis illis precipue teneamur obnoxii a quibus precipua beneficia dinoscimur percepisse Sane cum dilecti filii R decanus et capitulum Sarr ecclesiam suam de Flete prior vero et conventus Cristi Ecclesie de Twinham ecclesias de Stures et de Burghestok in quibus ius patronatus optinebant dispositioni et ordinationi nostre simpliciter et absolute duxerint supponendas ut nobis secundum nostre voluntatis arbitrium disponere et ordinare liceat de eisdem fructus earum in usus cuiuscumque persone vel collegii vel alias in quoscumque pios usus libere convertendo prout in instrumentis eorum super hoc confectis plenius prospicitur contineri nos de dictis ecclesiis capituli nostri Sarr interveniente assensu ordinavimus in hunc modum Videlicet quod fructus ecclesie de Estures in usus commune capituli nostri Sarr et fructus ecclesie de Flete cum libertatibus eiusdem in usus canonicorum Cristi Ecclesie de Twinham quos hospitalitatis gratia ut intelleximus dominus fecit insignes fructus vero de Burghestok in sustentationem maioris pontis Sarr cedere debeant in futurum Ita quod eisdem ecclesiis honeste ac competenter deserviatur et animarum cura nullatenus negligatur In cuius rei testimonium duo instrumenta sub eodem tenore fieri fecimus quorum unum sigillo nostro signatum penes predictum capitulum Sarr alterum vero tam eiusdem capituli sigillo quam nostro communitum penes prefatos canonicos residebunt Hiis testibus domino Egidio archidiacono Berk Thoma de la Wyle senescallo nostro magistris Ricardo de Bienham Rogero de la Griene Roberto de Wichampt canonicis Sarr Roberto de Bealvayr capellano Hervico de Syreborn sen Willelmo de Castello Gaufrido de Otteford clericis nostris et aliis Dat pridie kl Februarii anno domini MCC quadragesimo quarto Valete