Charter Document - 03390090
Charter Number: | 03390090 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Robertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate dilectorum filiorum Roberti decani et capituli Sar ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia sancte Marie de Merleberg sub hac forma Videlicet quod decanus Sar qui pro tempore fuerit presentabit perpetuum vicarium in dicta ecclesia nobis et successoribus nostris qui in omnibus subicietur nobis et successoribus nostris sicut et alii vicarii perpetui in diocesi Sar constituti Dictus autem vicarius qui pro tempore fuerit solvet dicto decano et capitulo Sar annuatim xx solidos ad inveniendum honorifice quendam cereum per manus decani Sar qui ardebit in choro Sar singulis diebus et noctibus ad matutinas et ad vesperas et ad missam Et habebunt dictus vicarius et omnes eius successores ad sustentationem sui omnes obventiones et omnes fructus dicte ecclesie quocumque nomine censeantur deductis dictis xx solidis Facta est autem hec ordinatio anno gratie MCCXXXVIII in vigilia apostolorum Petri et Pauli in capitulo Sar Et ad roborandum ordinationem predictam nos et capitulum nostrum sigilla nostra huic scripto appendimus