Charter Document - 03390084
Charter Number: | 03390084 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f84r) |
Charter:
R dei gratia Sarr episcopus dilectis in Cristo filiis eadem gratia abbati et conventui Rading salutem gratiam et benedictionem Fervorem religionis quam in monasterio vestro florere novimus attendentes et ob hoc fructuosiori favore ipsum prosequi cupientes acram illam in qua sita sunt edificia vestra apud Weregrave sicut eam iuste et canonice possidetis auctoritate pontificali vobis duximus confirmandam In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum Hiis testibus Petro de Cumb Waltero de la Wile Galfrido de Bedeford canonicis Sarr magistro Ricardo de Binham Petro de Wimborn Willelmo de Castellis et Roberto de Wichampton clericis et aliis Dat apud Wudeford iii non Aprilis pontificatus nostri anno duodecimo