Charter Document - 03390070

Charter Document - 03390070


Charter Number: 03390070
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione MCC tricesimo secundo Cum inter dominam abbatissam et conventum sancti Edwardi ex una parte et priorem et conventum Farlegh ex altera super iure patronatus capelle de Parva Brochtun controversia mota esset tandem partes in dominum Robertum Sar episcopum et dominum Stephanum archidiaconaum Wilteshir compromiserunt qui vero postmodum habito tractatu et consilio pleniore super ipso iure quod partes in dicta capella se habere dicunt taliter ordinaverunt Videlicet quod ipsa capella de Parva Brochtun ad donacionem predictarum abbatisse et conventus sancti Edwardi in perpetuum spectabit tanquam membrum Maioris Brochtun Predicti autem monachi a prestacione decimarum duarum hydarum terre quas habent infra limites parochie illius capelle de quibus scilicet decima consuevit prestari in perpetuum censeantur immunes Monachi vero ipsi in ipsam capellam liberum habebunt ingressum ut divina si volunt celebrent in eadem salva omnimoda indempnitate rectoris ipsius capelle qui pro tempore fuerit Ut autem hec ordinacio stabilis et inconcessa futuris temporibus perseveret de consensu Rogeri Harding tunc rectoris ipsius capelle qui signum suum presenti scripto apposuit confectum est inter partes cyrographum bipartitum sigillis ipsorum necnon et dictorum domini R Sar episcopi et S archidiaconi Wilteshir hinc inde signatum