Charter Document - 03390059

Charter Document - 03390059


Charter Number: 03390059
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1237
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Quoniam omnes ut ait apostolus stabimus ante tribunal domini nostri Ihesu Cristi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod cum fructu multiplicato recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parte seminat parte et metet et qui sem[inat] in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Attendentes igitur fratres karissimi inter opera misericordie prelucidum esse reparationibus []r subvenire universitatem vestram monendam duximus attentius et in domino exhortandam quatinus fabrice ecclesie sancte Marie de B[radel le]prosarum de bonis vobis a deo collatis aliqua caritatis subsidia misericorditer conferre velitis ut per hec et alia que feceritis eter[nitatis] gaudia non inmerito comparare valeatis Et nos de dei misericordia beate virginis et omnium sanctorum meritis confidentes omni[bus pa]rochianis nostris et aliis quorum diocesani hanc nostram gratam habent indulgentiam qui fabrice ecclesie predicte elemosinas suas duxerint conferendas si de peccatis suis vere contriti fuerint et confessi viginti dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus relaxationes a diversis coepiscopis nostris tam dicte domui mulierum leprosarum quam earumdem ecclesie fabrice collatas et in posterum conferendas ratas habentes et gratas Nolumus tamen quod harum optentu literarum predicator aliquis admittatur ad predicandum in diocesi nostra sed illa sufficiat predicatio que in presentibus literis continetur Dat apud Potern per manus Walteri de la Wil capellani nostri viii kl Maii pontificatus nostri anno octavo