Charter Document - 03390042

Charter Document - 03390042


Charter Number: 03390042
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sanctissimo patri et domino reverendo [Gregorio] dei gratia summo pontifici sue sanctitatis servi R divina miseratione Saresbiriensis ecclesie episcopus et eiusdem loci decanus et humile capitulum tanto patri [cum omni subiectione et reverentia devota] pedum oscula Ea que audivimus et nos capitulum vidimus et quasi manibus attrectavimus de E venerabili olim archipresule Cantuariensis qui a gremio ecclesie nostre ad archipresulatus dignitatem est trans[latus vestre precellentie humili sermone et vero et pla]no significamus Sciat igitur si placet vestre paternitatis preminentia quod in ecclesia nostra inter nos fere per decem annos egregie et laudabiliter conversatus imitator fuit illius de quo scriptum est [Erat Iohannes lucerna ardens et lucens Arsit] quidem illo igne de quo veritas dicit Ignem veni mittere in terram In omnibus enim operibus suis secundum possibilitatem suam relucebat zelus animarum fervor caritatis [et affectus pietatis Contemptor enim erat seculi legendo et predicando] opus faciens ewangeliste cuius doctrina ita erat catholica et lucida ut de eo per totam regionem Anglicanam passim ab hominibus diceretur Lingua eius cal[amus scribe velociter scribentis Scivit etiam iuxta humanam capacita]tem quodam modo excellentissimo de thesauro sacre scripture proferre nova et vetera ita quod cum legeret vel predicaret visum esset auditoribus suis quod dig[itus dei scribebat in corde suo verba vite que procedebant de ore eius Et] quasi alter Iohannes Baptista in deserto Anglie factus generalis predicator turbis et publicanis et militibus magnis et parvis utriusque sexus religiosis et clericis [verba sancte predicationis et exhortationis cum affectu et effectu lucide et] salubriter et incessanter proposuit Erat etiam emulator precursoris domini in mira abstinentia cibi et potus in asperitate vestitus cilicini in modicitate sompni nu[nquam vel raro in lecto membra sua quieti subiciens qui iugiter in suo] corpore crucis mortificationem portavit Sublimatus autem divina dispositione ad apicem pontificalem in priori humilitate et benignitate perseverans o[mnem excellentiam oculorum abiecit omnibus se affabilem exhibuit super] afflictos piissima gestans viscera Et ne longo sermone vestram sanctissimam serenitatem tot et tantis negociis occupatam tedio afficiamus videtur nobis quod [erat veracissimus dei cultor potens in opere et sermone in vinea domini labo]rans assidue vigilans et expectans beatam domini vocationem Cum igitur a domino iam sit vocatus et quanti meriti fuerit in hac vita divina clementia mirifice oste[ndat per crebra miracula ad tumulum eius et alias ad invocationem nominis] sui facta vestre sanctissime paternitatis pedibus provoluti humiliter et devote supplicamus quatinus tantam lucernam super candelabrum iubeatis poni et in sanctorum [cathologo annumerari Vitam et incolumitatem vestram nobis et] ecclesie sue conservet altissimus per tempora diuturna