Charter Document - 03390026

Charter Document - 03390026


Charter Number: 03390026
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1229
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis et magister Willelmus archidiaconus Bercshyr salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba [] Cum igitur magistro Edmundo thesaurario Sar con iudice nostro per indulgentiam domini pape specialem a causarum cognitionibus sibi a sede apostolica delegatis exempto dicti abbas et conventus per Hugonem de Lente concanonicum suum ad totam causam procuratorem legitime datum et dictus Iordanus personaliter essent in iudicio coram nobis constituti lite contestata admissis testibus et publicatis attestationibus et diebus aliquibus datis ad disputandum secundum quod per omnia iuris ordo exposcebat lis tandem inter partes hoc amicabili fine conquievit Videlicet quod abbas et conventus Cyr pro bono pacis concesserunt quod predictus Iordanus vicarius ecclesie de Winterburn quamdiu vicarius fuerit in prefata ecclesia non nomine vicarie set de gratia illorum percipiat omnes decimas feni parochie de Winterb et singulis annis unum quartarium de frumento competenti et unum quartarium de avena competenti de orreo suo de Avebiria in Purificatione beate Marie ita quod ex tunc nichil amplius ab eis petere attemptabat ita tamen quod hoc in nullum vertatur preiudicium prefatis abbati et conventui temporibus vicariorum sibi succedentium Et renuntiabunt hinc inde omnibus impetratis et impetrandis Quod ut perpetua in posterum gaudeat firmitate presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Act apud Sar in ecclesia beate Virginis xiii kl Ianuarii anno gratie MCCXXIX

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis et magister Willelmus archidiaconus Bercshyr salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba []embed Cum igitur magistro Edmundo thesaurario Sar con iudice nostro per indulgentiam domini pape specialem a causarum cognitionibus sibi a sede apostolica delegatis exempto dicti abbas et conventus per Hugonem de Lente concanonicum suum ad totam causam procuratorem legitime datum et dictus Iordanus personaliter essent in iudicio coram nobis constituti lite contestata admissis testibus et publicatis attestationibus et diebus aliquibus datis ad disputandum secundum quod per omnia iuris ordo exposcebat lis tandem inter partes hoc amicabili fine conquievit Videlicet quod abbas et conventus Cyr pro bono pacis concesserunt quod predictus Iordanus vicarius ecclesie de Winterburn quamdiu vicarius fuerit in prefata ecclesia non nomine vicarie set de gratia illorum percipiat omnes decimas feni parochie de Winterb et singulis annis unum quartarium de frumento competenti et unum quartarium de avena competenti de orreo suo de Avebiria in Purificatione beate Marie ita quod ex tunc nichil amplius ab eis petere attemptabat ita tamen quod hoc in nullum vertatur preiudicium prefatis abbati et conventui temporibus vicariorum sibi succedentium Et renuntiabunt hinc inde omnibus impetratis et impetrandis Quod ut perpetua in posterum gaudeat firmitate presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Act apud Sar in ecclesia beate Virginis xiii kl Ianuarii anno gratie MCCXXIX