Charter Document - 03390025
| Charter Number: | 03390025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R dei gratia Sar episcopus salutem eternam in domino Cum a venerabili patre nostro domino G summo pontifice magistro R Cantuarien[si] electo nondum consecrato acceperint venerabiles patres I Bathonien[sis] et W Wigornien[sis] episcopi in mandatis quatinus nobis salvo iure Cantuarien[sis] ecclesie munus consecrationis impenderent ipsi debilitatem nostram et corporis nostri que nobis accidit egritudinem attendentes locum consecrationi nostre et nobis accomodum et competentem apud Wilton assignare decreverunt Verum quia in confirmatione domini pape Gregorii noni quam indulsit predicte Cantuarien[sis] ecclesie monachis perspeximus contineri quod non nisi in ecclesia Cantuarien[si] eius suffraganei consecrentur sicut ex ipsa confirmatione manifestius apparet predicti episcopi non nisi predictorum monachorum assensu requisito pariter et optento nobis apud Wilton munus consecrationis voluerunt impendere Ne igitur ex hoc dictorum monachorum consensu vel ex hoc facto predictorum episcoporum ecclesie predicte in posterum preiudicium generetur quod predictum est litteris presentibus et sigilli nostri appositione protestamur
