Charter Document - 03390022
Charter Number: | 03390022 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris [ecclesie filiis ad] quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Religionis observantiam et hospitalitatis munificentiam dilectorum in Cristo prioris et conventus de Bradenestok diligentius attendentes ad ipsorum comodum et honorem quantum secundum deum possumus et debemus affectuosius aspiramus Nos igitur iustis petitionibus adquiescentes liberaliter et benigne de assensu et voluntate dilectorum filii Willelmi decani et capituli Sar ecclesiam de Segre cum omnibus ad eam pertinentibus cuius ius patronatus ad dictos canonicos de Bradenestok spectare dinoscitur divine caritatis optentu eisdem canonicis in proprios usus duximus concedend[am] salva nobis ordinatione competentis vicarie in ipsa ecclesia assignande ita quod dicti canonici omnia onera ecclesie illius sustineant salvis etiam nobis et successoribus nostris iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie In cuius [rei] testimonium has literas nostras sigillo nostro signatas memoratis canonicis duximus concedendas Hiis testibus magistris Radulfo de Gnoshale Clemente de Melkeb[er]ne Stephano de Manecestr et multis aliis Dat apud Poterne per manum Walteri de la Wyle capellani nostri idibus Marcii pontificatus nostri anno quinto Valete