Charter Document - 03390020
Charter Number: | 03390020 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Sarr ecclesie minister humilis salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum olim auctoritate literarum domini pape controversia verteretur inter abbatem et conventum de Becco ex una parte et Galfr[idu]m archidiaconum Berk sir ex altera coram priore de Mertona et coniudicibus suis super visitacionibus procuracionibus causarum cognicionibus quas prefatus archidiaconus a predictis abbate et conventu de iure communi petebat in ecclesiis et parochiis de Waneting Hungerford et de Saudiburn dictis monachis econtrario asserentibus se ab huiusmodi prestacionibus et subiectione omnino esse inmunes immo ea omnia ad se ipsos pertinere racione prebende quam habent in ecclesia Sarr cuius nomine dictas ecclesias una cum duabus ecclesiis de maiori et minori Ock burn possident cum eisdem libertatibus in omnibus et per omnia gaudere debeant quibus et alie prebende ecclesie Sarr gaudere dinoscuntur secundum quod ex tenore instrumenti collacionis predicte prebende quod habent a bone memorie Herberto quondam Sarr episcopo et ex confirmacione capituli Sarr subsecuta liquido poterat deprehendi cum eciam predicte partes aliquamdiu processissent in causa tandem in venerabilem virum Ricardum quondam Sarr episcopum fuit hinc inde sub certa pena super dictis ecclesiis de Waneting de Hungerford et de Saudiburn necnon super duabus ecclesiis de maiori et minori Ock burn licet super ipsis nulla mota esset controversia consensu magistri Stephani tunc archidiaconi Wiltesir accedente tamquam in arbitrium compromissum qui in forma arbitrii in predictis ecclesiis omnibus et parochiis predictam iurisdictionem sibi et successoribus suis retinuit nichilominus sepedictos abbatem et conventum in quadam summa pecunie sibi et successoribus suis annuatim solvenda et per eum et successores suos dictis archidiaconis Berk sir et Wiltesir qui pro tempore fuerint compensanda in perpetuum condempnavit auferens predictis monachis dictarum ecclesiarum omnium prebendarias libertates Propter quod dicti monachi nobis postea humiliter supplicarunt ut eisdem iurisdictionem archidiaconalem in ecclesiis de maiori et minori Ock burn in cuius iurisdictionis quasi possessione eramus dignaremur restituere et sic integre prebendam suam libere quiete pacifice possiderent Cum iam facta esset eis restitucio omnis prebendarie libertatis in tribus prefatis ecclesiis de Waneting scilicet de Hungerford et de Saudiburn et dilectus filius noster S archidiaconus Wiltesir procuracionibus et sinodalibus necnon episcopalibus et omni alii iuri archidiaconali in predictis ecclesiis de maiori et minori Ock burn spontanea et libera voluntate pro se et successoribus suis in perpetuum renunciasset nos predictam renunciacionem ratam habentes predictorum monachorum precibus inclinati de consensu speciali eiusdem archidiaconi et capituli nostri Sarr predictam iurisdictionem in prefatis ecclesiis de maiori et minori Ock burn prefatis monachis restituimus et restituendo confirmavimus et a capitulo nostro confirmari procuravimus Set quoniam archidiaconus Wiltesir in hoc pati iacturam videbatur idcirco in recompensacionem huius dampni dicti abbas et conventus viginti solidos sterlingorum annuos in villa de Bruknolle de tenemento quod Henricus Bartholomei de predictis monachis tenuit prefato archidiacono Wiltesir et suis successoribus archidiaconis Wiltesir dari et in perpetuum assignari procurarunt ita ut decetero predictus archidiaconus vel sui successores predictis monachis in prefatis ecclesiis quantum ad ius archidiaconale nullam inferent molestiam Nos autem ea que dicta sunt confirmantes decrevimus non novum ius statuendo set vetus innovando ut predicti monachi causarum cogniciones necnon et alias libertates in omnibus et per omnia quas alii canonici ecclesie Sarr habent vel habituri sunt racione prebendarum suarum quecumque sunt vel erunt magis libere in predictis omnibus ecclesiis integraliter habeant in perpetuum et possideant Ita videlicet ut eisdem libertatibus iurisdictione et honore decetero uti possint libere quiete inconcusse absque aliqua nostri vel successorum nostrorum necnon archidiaconorum Berk sir et Wiltesir contradictione vel inpedimento sicut alii canonici Sarr eisdem libertatibus uti debent vel utuntur et quantum ad prefatas omnes ecclesias ab omni subiectione archidiaconali dicti abbas et conventus exempti remaneant et inmunes Ut autem hec nostre restitucionis et confirmacionis pagina in perpetuum rata maneat et inconcussa presens scriptum ad perpetue rei memoriam sigilli nostri nec non prefati archidiaconi Wiltesir munimine dignum duximus roborandum Dat apud Remesbir vi kl Iunii pontificatus nostri anno quinto decimo