Charter Document - 03390004

Charter Document - 03390004


Charter Number: 03390004
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1229 - 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viris venerabilibus sancti Andree et sancti Iacobi Norhampton prioribus et decano Norhampt Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus Abbend nobis est intimatum quod R rector capelle sancte Helene de Abbend petit capellam sancti Nicholai de Abbend cum pertinentiis suis tanquam de iure parochiali dicte capelle sue subiectam B rectore dicte capelle sancti Nicholai cum dicto R ut dicitur colludente et causam non ex fide defendente Quia vero utreque capelle dicte ab antiquo iura habuerunt separata et portiones suas distinctas et ambe capelle inmediate subiecte sunt conventuali ecclesie Abbend ubi etiam parochiani illarum capellarum sepulturam recipiunt et eedem capelle separatim nobis et archidiac[ono] nostro respondeant in cathedraticis et synodalibus et in duobus procurationibus archid[iaconi] [ad] presentiam domini pape appellamus ne in preiudicium nostrum et iuris nostri diocesani status dictarum capellarum aliquo modo inmutetur Et ad appellationem nostram coram vobis formandam et innovandam Walterum latorem presentium procuratorem nostrum constituimus Valete