Charter Document - 03390003
Charter Number: | 03390003 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Serenissimo domino suo H dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hibern[ie] duci Norm[annie] Aquit[anie] et comiti And[egavie] R miseracione divina Sarr ecclesie minister humilis salutem et paratissimam ad obsequia voluntatem Bone memorie H abbate de Abbodesbir viam universe carnis ingresso petita a maiestate vestra licencia eligendi et optenta conventus loci eiusdem de substitutione abbatis futuri tractantes fratrem Rogerum de Brideton virum providum et discretum unanimiter elegerunt in abbatem Intellecto autem per literas serenitatis vestre patentes quod electioni de ipso Rogero facte regium adhibuistis assensum nos electione ipsa et persona electi diligencius examinatis quia ipsam invenimus canonicam eam auctoritate pont[ificali] duximus confirmandam In cuius rei testimonium has literas nostras patentes excellencie [vestre] duximus destinandas Dat iiii idus Februarii anno domini MCCXL quinto Valeat excel[lenci]a vestra semper in domino