Charter Document - 03381125
| Charter Number: | 03381125 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Will |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Quoniam humana ratio non potest omnia comprehendere suo sensu ideo nos Petrus miseratione divina Herfordensis episcopus ea que in testamento nostro omisimus ordinanda hiis presentibus codicillis duximus disponenda Volumus igitur et precipimus quod illud quod supererit de bonis nostris solutis debitis clamoribus emendatis et legatis prestitis per executores nostros in testamento nostro ordinatos videlicet dominum Iohannem decanum Emericum cancellarium et Aymonem precentorem ecclesie Herefordensis vel alterum ipsorum si alii presentes non fuerint in piis locis et usibus pauperum distribuatur Item volumus et precipimus quod anniversarium nostrum quod in ecclesia Herefordensi reliquimus et iamdudum fecimus per executores nostros vel alterum ipsorum usque ad quantitatem quam ordinavimus si quid defuerit suppleatur Item volumus et precipimus quod arreragia que debemus capitulo Herford pro travis et decima molendinorum et nundinarum nostrarum Herford dicto capitulo integre persolvantur Item Rogero quondam perquerio de Sugwas quadraginta solidos et Guieneco de Prestibuer quadraginta solidos donamus et legamus Item Alano cursori viginti solidos et Iacobo de Maur quondam cursori nostro decem solidos precipientes quod executores nostri vel alter ipsorum aliis absentibus hanc potestatem ampliandi seu augmentandi in elemosinis nostris et legatis prout eis vel ei videbitur faciendum Et hanc additionem volumus et precipimus valere iure codicilli et iure cuiuslibet ultime voluntatis Actum est hoc apud Sugwas die lune proxima ante festum beati Andree Apostoli anno mense et indictione predictis ubi interfuerint
