Charter Document - 03381047
Charter Number: | 03381047 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
W utriusque partis indempnitate sufficienter provisa ad perpetuam firmam omnes decimas quas dicti abbas et conventus Cormel percipere consueverunt in parrochia dicte ecclesie de Kingeston pro xxv sol sterlingorum eidem et successoribus suis a dicto domino W et successoribus eiusdem in crastino Sancti Ethelberti martiris apud Hereford annuatim persolvendis Ita tamen quod si contingat ipsum vel successores suos in dicta solutione dictis die et loco facienda aliquomodo cessare quod liceat dicto fratri S et successoribus suis nomine dictorum abbatis et conventus sine omni contradictione ex parte dicti domini W vel successorum suorum dictarum decimarum possessionem ingredi libere et sine difficultate Et ego dictus frater S hanc conventionem nomine monasterii Cormel cuius procurator sum liberam et generalem habens administrationem me profiteor de consensu dictorum abbatis et conventus inivisse et ad illam observandam me nomine dicti monasterii obligo et obligatum esse hac mediante conventione me confiteor et ad omnia in dicta conventione contenta Ego vero dictus W rector memorate ecclesie vice mutua pro me et successoribus meis in forma prescripta me nomine eiusdem ecclesie et successores meos obligo quia circumspecte prospexi dictam ecclesiam meam sufficienter conservatam In cuius rei testimonium ego frater S et W Rufus huic instrumento cirographato mutuo sigilla nostra apponentes huius conventionis confirmationem a domino Hereford episcopo et eiusdem loci capitulo procurabimus Actum Hereford in crastino Assumptionis beate Marie anno domini MCCLIII