Charter Document - 03380163
| Charter Number: | 03380163 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Iohannes permissione divina humilis minister ecclesie Herefordensis salutem in domino Debitum officii nostri requirit ut inter alias sollicitudines quibus assidue premimur ecclesiarum utilitatibus iugiter intendamus et specialiter et presertim illarum in quibus viget sancta religio et religiosi deo devote deserviunt Cum igitur prior et conventus Sancti Leonardi de Wormesl nostre dyoecesis ordinis Sancti Augustini advocationem ecclesie de Dylewe in cuius quidem advocationis possessione pacifice nunc existunt ex collatione nobilis viri domini Edmundi quondam Henrici illustris regis Anglie filii sint adepti nos dictorum religiosorum de Wormesl considerantes propensius paupertatem ad quorum sustentationem proprie non suppetunt facultates ponderantesque eorum conditiones et merita volentes quod in dicta ecclesia cultum ampliare divinum et eisdem religiosis in quibus possimus favere ut dicta ecclesia de Wormesl nostre diligentie studio auctore deo continuum suscipiat introitum et sentiat in effectu quam benigno favore eam prosequimur in affectu ipsam ecclesiam de Dylewe cum omnibus suis pertinentiis divine pietatis intuitu sepe dicte ecclesie de Wormesl et canonicis ibidem deo servientibus Magistro Thoma de Colecestria nunc rectore eiusdem ecclesie cedente vel decedente in proprios usus habendam concedimus et appropriamus tenore presentium deducta tamen competenti portione de proventibus ipsius ecclesie de Dylewe de quibus competens vicaria ordinari possit ibidem Si vero post ordinationem vicarie predicte aliqua extraordinaria de novo contingat emergi predicti religiosi a vicariis institutis in dicta ecclesia onera predicta proportionaliter supportabant salvis tamen in omnibus iure episcopali et Herefordensis ecclesie dignitate In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus [] Datum apud Ledebury quinto Idus Februarii anno domini MCCLXXIIII pontificatus nostri anno vi
