Charter Document - 03380155

Charter Document - 03380155


Charter Number: 03380155
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Iohannes miseratione divina Herefordensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum summa sit ratio que pro religione facit merito religiosorum loca pio semper affectu et benigno sunt prosequenda favore et ab illorum quorum interest provida dispositione ita presertim in dampnis vitandis viris religiosis in necessariis est providendum ut contemplationi et orationi libere vacare et hospitalitatem que comes religionis esse debet tam effectu sectare possint quam affectu pensatis igitur dilectorum filiorum prioris et conventus monasterii de Wenlok meritis preclaris et caritate fervida qui bona sibi a domino collata in usus pauperum et hospitum susceptionem adeo liberaliter effundunt ut quas in presentiarum obtinent sibi ad hoc non suppetant facultates et quod ecclesiam Sancti Georgii de Clune cum suis capellis iuribus et omnibus suis pertinentiis ex donatione nobilis mulieris Ysabelle de Say eiusdem ecclesie patrone necnon et confirmatione Willelmi filii Alani filii et heredis eiusdem Isabelle ac etiam collatione et concessione et confirmatione venerabilis predecessoris nostri Hugo Foliot quondam episcopi Hereford retro temporibus quo ad proprietatem et possessionem in proprios usus adepti fuerant pleno iure licet postmodum non minus per eorundem forte simplicitatem quam quorundam aliorum astutiam a possessione ecclesie de facto ceciderint memorate ut ipsi prior et conventus inposterum liberius divinis quibus se voverunt intendant obsequiis et cum diffusiori amplificatione virtutis bonum foveant caritatis accedentibus ad hoc tam Iohannis filii Iohannis filii Alani se gestientis pro eiusdem ecclesie patrono nova concessione et confirmatione quam discreti viri Magistri Egidii de Avenebur thesaur[arii] Hereford eandem ecclesiam detinentis occupatam resignatione libera in manibus nostris facta predictam ecclesiam de Clune cum suis capellis quas propriis designamus nominibus videlicet capellam Sancti Thome in Clune et capellam de Waterd et capellam de Clunbur et capellam de Clunton et capellam de Hopton et capellas de Eggeden et de Sibiton et omnibus aliis pertinentiis predictis priori et conventui quantum in nobis est vel esse potest auctoritate pontificali conferimus appropriamus et concedimus in usus proprios perpetuo possidend[am] salva in eadem ecclesia vicaria viginti marc[arum] quam in eadem tenore presentium ordinamus ad quam vicariam memorati prior et conventus quotiens vacare contigerit nobis et successoribus nostris personam presentabunt idoneam et salvis in omnibus dignitate et iure episcopali et archidiaconali et ecclesie Hereford dignitate pariter et honore In cuius rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum apponi fecimus Datum London in crastino sanctorum Fabiani et Sebast[iani] anno domini MCC septimo Quas quidem collationem appropriationem et concessionem necnon et collationes et confirmationes venerabilis predecessoris nostri Hugo Foliot et predictorum patronorum omnes et singulas auctoritate capituli nostri confirmamus et presenti scripto nostro communimus Datum in vigilia Assumptionis beate Marie anno domini MCC septimo primo