Charter Document - 03380151
| Charter Number: | 03380151 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes dei gratia Herefordensis episcopus dilectis in Cristo filiis magistro Luce de Bre domino Nicholao vicario de Ros Willelmo de la Grene capellano salutem gratiam et benedictionem Ad inquirendum super vero valore ecclesie de Lideneia in foresta de Dene nostre dioecesis secundum mandatum venerabilis patris domini Cantuariensis archiepiscopi nobis iniunctum cuius litteras vobis mittimus inspiciendas vobis tenore presentium vices nostras committimus quod si non omnes hiis exequendis interesse possitis duo vestrum ea nihilominus exequantur Ratum quoque habebimus et acceptum quicquid per vos tres vel duos vestrum actum fuerit in premissis In cuius rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Sugg vii idus Februarii pontificatus nostri anno quinto
