Charter Document - 03380134
Charter Number: | 03380134 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
I[ohannes] permissione divina Herefordensis ecclesie minister humilis dilectis nobis in Cristo filiis abbati et conventui Glovernie ecclesie de Chirchehamme nostre dioecesis rectoribus salutem gratiam et benedictionem Quia ad procurationem nostram ratione visitationis in ecclesia predicta per nos facte nobis debitam vos non teneri contenditis nec quod nobis aut ecclesie nostre non debetur possessionis aut proprietatis iure a quoquam contra iustitiam exigere aliqualiter intendimus vobis tenore presentium concedimus ut pretextu hospitii nostri ad quod in eadem ecclesia hac die lune proxima ante Annuntiationem dominicam nos recepistis preiudicium vobis quo ad procurationem nostram non paretur nec ad eandem iure possessionis aut proprietatis de iure communi teneamini Data apud Flaxleye decimo kalendas Aprilis anno domini MCCLXXI