Charter Document - 03380133

Charter Document - 03380133


Charter Number: 03380133
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in domino Quoniam religiosorum loca pio semper affectu et benigno sunt prosequenda favore ac ab illorum quorum interest provida dispositione ita viris religiosis in necessariis est providendum ut contemplationi et orationi libere vacare et hospitalitatem que comes religionis esse debet tam effectu sectari possint quam affectu pensatis dilectorum filiorum abbatis et conventus Sancti Petri Gloucestrie meritis preclaris et caritate fervida qui bona sibi a domino collata in usus pauperum et hospitum susceptionem tam in monasterio Sancti Petri predicto quam de Hereford Bromfeld et Kylpek prioratibus nostre diocesis eidem monasterio subiectis liberaliter effundere solent ut ipsi liberius divinis quibus se voverunt obsequiis intendant et cum diffusioris amplificatione virtutis bonum foveant caritatis licet per predecessores nostros eisdem religiosis super appropriatione ecclesie de Magna Coura sufficienter videatur esse prospectum sicut ex ipsorum instrumentis inspeximus evidenter ex abundanti tamen auctoritate pontificali dictis abbati et conventui concedimus et confirmamus dictam ecclesiam de magna Coura nostre diocesis in proprios usus perpetuo possidendam ac etiam concessiones et confirmationes eisdem a predecessoribus nostris prius super eadem factas quantum in nobis est ex certa conscientia confirmamus Non obstante quod iidem religiosi ad memoratam ecclesiam de Coura clericos seculares presentasse dicuntur vel compositione aliqua seu quorumcumque possessione vel alio quovis impedimento ita tamen quod vicarius ibidem ministrans sufficientem et honestam habeat sustentationem ad valorem decem marcarum et totum residuum in proprios usus dictorum religiosorum convertatur Preterea dictos prioratus de Hereford Bromfelde et Kilpek et ecclesias de Chircheham et Prestone cum omnibus suis libertatibus et pertinentiis et omnes ecclesias pensiones decimas maiores et minores quas in nostra diocesi optinent in presenti Insuper collationes concessiones confirmationes et omnes alias libertates tam a predecessoribus nostris quam ab omnibus aliis quibuscumque eisdem religiosis in nostra diocesi concessas eisdem abbati et conventui Sancti Petri Gloucestrie absque nostra successorumve nostrorum reclamatione contradictione seu qualibet perturbatione episcopali auctoritate in usus proprios concedimus et nunc et prius concessa confirmamus salva episcopali et Herefordensis ecclesie dignitate Datum Herefordie v idus Marcii anno gratie MCCLXXI pontificatus nostri anno tertio