Charter Document - 03380131
Charter Number: | 03380131 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi ac domino reverendo domino Edwardo dei gratia illustri Regi Anglie Domino Hibernie Duci Aquitannie Iohannes miseratione eiusdem humilis minister Herefordensis ecclesie in eo per quem reges regnant salutem Quia Nicholaus de Fekham Leonardus de Tynebegh canonici Philippus de Turbervill laicus propter offensam et suam multiplicatam contumatiam auctoritate ordinaria maioris excommunicationis sententia puplice et solempniter innodati in eadem sententia per quadraginta dies et amplius in salutis sue dispendium perstiterunt et adhuc animo indurato persistunt claves ecclesie contempnendo et sacrosancta mater ecclesia non habeat ultra quid faciat dominationis vestre attente requirimus maiestatem quatinus quod vestrum est exequi velitis in hac parte In cuius rei testimonium presentes litteras vestre reverende dominationi transmittimus Datum apud Ledebir viii kalendas martii anno domini MCC septuagesimo tertio