Charter Document - 03380121
| Charter Number: | 03380121 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes literas inspecturis Petrus miseratione divina Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Quia domum religiosam fundare et fundatam caritative fovere laudabile commercium iudicatur et prioratus de Pyonia canonicis et fratribus ac clericis et aliis ecclesie ministris ibidem deo et ecclesie sue devote famulantibus proprie non suppetant facultates nos pro salute anime nostre et pro animabus predecessorum et successorum nostrorum priori et canonicis eiusdem loci ecclesiam de Wormel cuius sunt veri patroni caritatis intuitu appropriamus volentes et concedentes ut iidem prior et canonici et alii qui pro tempore ibidem deo servierint eiusdem ecclesie fructus in proprios usus convertant ita tamen quod ecclesia debito servitio non fraudetur In cuius rei testimonium has literas nostras dictis priori et conventui fieri fecimus patentes Datum mense maio anno domini M ducentesimo sexagesimo secundo
