Charter Document - 03380119

Charter Document - 03380119


Charter Number: 03380119
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quod presentes litere pervenerint P miseratione divina Herefordensis ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos inspexisse cartam felicis memorie Stephani de Ebroicis cuius tenore perpendimus ipsum dedisse et eadem carta confirmasse deo et ecclesie beati Leonardi de Pyonia et fratribus ibidem deo servientibus decimam lardarii sui in omnibus terris suis et decimam pannagii omnium boscorum suorum et in omnibus terris suis tam in porcis quam in denariis Nos igitur illas donationes gratas habentes et deo propter novellam ibidem plantationem reputantes acceptissimas episcopali auctoritate et presenti scripto sigilli nostri attestatione munito eas confirmamus Hiis testibus [] Dat die Sancti Iohannis Baptiste anno domini millesimo CCXLIX apud Hereford