Charter Document - 03380105

Charter Document - 03380105


Charter Number: 03380105
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quod presens scriptum pervenerit Petrus dei gratia Hereford episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos inspectis instrumentis et iure quod prior et conventus Lanthonie prime in ecclesia de Erdesley cum suis pertinentiis habent eandem ecclesiam de Erdesley cum suis pertinentiis dictis priori et conventui divine pietatis intuitu in proprios usus sicut venerabilis pater Radulphus predecessor noster eis concessit habendam concessimus et episcopali auctoritate confirmamus salvo iure episcopali nobis et successoribus nostris Confirmamus etiam eisdem omnes ecclesias et possessiones quas habent in episcopatu Herefordensi sicut eas longi temporis prescriptione obtinuerunt Preterea concessimus eis quod firment stagnum molendini sui de Mordyford ad terram nostram pro xii d nobis et successoribus nostris in Annuntiatione beate Marie singulis annis solvendis Datum apud Prestbury anno domini millesimo CCXLVII In cuius rei testimonio presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus domino Ancellino decano Hereford et domino de Montegomeri et magistro Nicholao de Prestbury et multis aliis