Charter Document - 03380093
Charter Number: | 03380093 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Petrus miseratione divina Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Noveritis quod cum ecclesia de Boclinton per mortem bone memorie Iohannis Foliot quondam canonici nostri et eiusdem ecclesie rectoris vacaret et magister Egidius canonicus noster Herefordensis dicte ecclesie de Boclinton ius patronatus sit adeptus idem magister Egidius sue matris ecclesie Herefordensis et specialiter dignitatis thesaurarie cupiens profectum ius quod in memorata ecclesia de Boclinton optinet dicte thesaurarie Herefordensis ecclesie caritatis intuitu pro anima sua et parentum suorum quantum in ipso est in nostra dispositione ordinandum et appropriandum eidem thesaurarie concessit et donavit Et quia debitum nostri officii requirit ut inter solicitudines quibus assidue premimur ecclesiarum utilitatibus iugiter intendamus et specialiter ecclesie nostre Herefordensis cui speciali coniugio sumus allegati ut ipsa nostre diligentie studio in spiritualibus et temporalibus auctore domino continuum suscipiat incrementum et sentiat in effectu quam benigno favore eam prosequimur in affectu considerantes dicte thesaurarie tenuitatem et exilitatem et onera diversa que eidem incumbunt ipsam ecclesiam de Boclinton cum omnibus suis pertinentiis dicte thesaurarie Hereford ecclesie tractatu super hoc cum clero et canonicis nostris Herefordensibus posthabito conferimus appropriamus et de consensu capituli nostri confirmamus concedentes et statuentes quod thesaurarius ecclesie Herefordensis qui pro tempore fuerit fructus et obventiones dicte ecclesie in usus suos et sui et oneris dicte thesaurarie sustentationem convertat Ita tamen quod dicta ecclesia de Boclinton debitis non defraudetur obsequiis salvis etiam centum solidis ex ordinatione bone memorie H Foliot quondam Herefordensis episcopi capitulo Herefordensi et capellanis divina in capella beate Katerine Hereforden celebrantibus concessis prout in dicta ordinatione eiusdem plenius continetur Ad petitionem vero predicti magistri Egidii concedimus et ordinamus statuentes ut vicethesaurarius ecclesie Herefordensis qui pro tempore fuerit pro anima nostra et dicti magistri Egidii et parentum suorum ac omnium benefactorum ecclesie Herefordensis divina celebret imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Ros die Veneris prox post festum beati Andree apostoli anno domini MCCLX primo