Charter Document - 03380091

Charter Document - 03380091


Charter Number: 03380091
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Petrus divina miseratione Herefordensis ecclesie minister humilis dilectis suis in Cristo decano et capitulo Herefordensi salutem gratiam et benedictionem Noveritis nos letos et gavisos fuisse quam plurimum super hoc quod magistrum Petrum de Ugena ad nos misistis ut ex parte vestra visitaret nos et ut possetis de statu nostro fieri certiores scientes iam nos esse in bono statu per dei gratiam et in convalescentia et a quartana ut firmiter credimus liberatos Unde ad vos in Angliam domino concedente quam cito poterimus veniemus sed quia sumus adhuc debiles nec equitare possumus labori nos exponere non audemus Litteras autem nostri anniversarii quas nobis mandavistis sigillandas sigillabimus et dicto magistro Petro tradidimus sigillatas Super aliis autem que nobis dixit idem magister Petrum per singula vobis dicimus quod nunquam ita voluimus nec adfectavimus comodum vestrum et ecclesie Herefordensi quantum modo volumus et etiam affectamus ideoque quam cito in illis partibus erimus Sciatis certissime quod taliter faciemus et circa comodum nostrum et ecclesie utilitatem sic nos habebimus quod nos inde merito poteritis commendare Rogamus vos insuper quatinus pro nobis preces erga deum et in nostro similiter episcopatu fieri faciatis Ut nobis dignetur prestare salutem corporis et anime quod sit ad utilitatem ecclesie et honorem dictum autem magistrum Petro eo quod nobis diligenter omnia capituli negotia exposuit per singula commendamus et vos quia tractavit ea fideliter habeatis similiter commendatum et quia sumus pluribus et arduis negotiis impediti ad plenum vobis super premissis non potuimus respondere Datum apud Lugd anno domini MCCLVIII xiiii kalendas maii