Charter Document - 03380083

Charter Document - 03380083


Charter Number: 03380083
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1262 - 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi domino Henrico dei gratia illustri Regi Anglie Domino Hybernie Duci Aquitannie Petrus eadem gratia Herfordensis ecclesie minister humilis salutem et debitam ac devotam cum omni honore reverentiam De iocundo adventu vestro in Angliam gratias altissimo referimus multiplices scientes quod literas vestras recipimus apud Glouc die sanctorum Innocentium in sero per Hugonem de Troye militem et quendam alium nuntium Ad hec noverit excellentia vestra quod tota marcia ita turbata est qualiter non fuit temporibus nostris Plures enim milites de marchia diversa dudum fecerunt parlamenta blada sua et instaurum vendiderunt et quidam eorum terras suas ut dicitur alienarunt alii quidam domos suas vacuas dimiserunt quorum nomina vestram non credimus excellentiam ignorare Lewelinus vero princeps Wall nuper intravit terram Domini Rogeri de Mortuo Mari cum tres centis equitaturis armatis et xxx milibus peditum bellatorum et castrum dicti domini Rogeri de Kncklas obsedit et cepit Castrum vero eiusdem domini R de Kevenchles sibi redditum fuit a quo dictus dominus Rogerus cum tota familia sua absque lesione seu conflictu exivit Et licet credimus quod omnes homines vestri erga vos fideliter se habeant ab omnibus cum de propria dicitur communiter vel hoc totum fit in fraudem et alicuius mali machinationem unde ita est tota marchia perterrita quod omnes de excidio perterriti cum bonis suis ad ecclesiam confugerunt nec ibidem etiam credunt esse securi Walenses vero terras in Marchia usque in Webbel Erdesl et vallem de Wigem conbusserunt pro maiori parte et depredaverunt Ob predicta autem castrum vestrum Hereford munivimus hominibus et victualibus prout melius potuimus et cives vestros quod fideliter se haberent sollicitabimus et erga vos apud Glouc venimus nec inde pro quadam gutta qua anxie gravamur nos ulterius transferre nequimus Unde excellentiam vestram votive requirimus et rogamus quatinus cum festinacione ad Castrum Hereford quadraginta homines equites armatos probos et strenuos adminus mittatis sicut marciam diligitis et eam salvare volueritis Et nos eos apud Glouc exspectabimus et cum eisdem Hereford adibimus vel ad vos venimus et consilium et auxilium quod poterimus eisdem inpendemus mandantes certis de civibus Hereford quod constabulario quem dictis armatis preficietis claves civitatis tradant et eidem intendant Ad hec sciatis quod licet essemus incolumes ad vos tamen secure venire non possemus ad presens quia quidam malivoli viri sanguinem nostrum sevant qui nos malefactorem reputant dicentes quod nichil nunc in marcia quod vobis non revelamus Valeat excellentia vestra semper in domino