Charter Document - 03380080
| Charter Number: | 03380080 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi domino et benefactori suo speciali domino Henrico dei gratia Regi Anglie Domino Ybernie et duci Aquitanie Petrus miseratione divina Herefordensis ecclesie minister humilis salutem et prosperos ad vota successus Cum Petrus de Sipton clericus sit propter diversas contumacias suas et offensas eius excommunicatus per quadraginta dies et amplius super qua ecclesia non possit ulterius aliquid aliud regie celsitudini vestre humiliter supplicamus quatinus super hoc quod vestrum est fieri faciatis In cuius rei testimonium vobis has presentes litteras duximus destinandas Datum apud Witthinea anno domini MCCLXII mense iunii
