Charter Document - 03380076

Charter Document - 03380076


Charter Number: 03380076
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi domino Henrico dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et Duci Aquitannie Petrus eiusdem gratia Herefordensis ecclesie minister humilis salutem et debitum ac devotum tanto principi famulatum Quia Hendi qui moratur apud Lintrigge et Symon de Nene nostre dyoecesis pro manifesta sua contumacia pariter et offensa per nos vinculo excommunicationis sunt innodati quam in anime sue preiudicium et ecclesia scandalum animo sustinent indurato per quadraginta dies et amplius et ecclesia non habeat ultra quid faciat regie vestre maiestati humiliter supplicamus pariter et devote quatinus quod vestrum est exequi dignemini in hac parte ut quos timor dei a malo non revocat saltem poena temporalis cohibeat a peccato Datum in octavus beate Angnetis virginis anno domini millesimo ducentes sexagesimo primo