Charter Document - 03380075

Charter Document - 03380075


Charter Number: 03380075
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi domino H dei gratia illustri Angl domino Hybern et duci Aquit P miseratione divina Hereford ecclesie minister humilis salutem in domino Quia Iohannes de Blethesdun nostre dyoc per nos auctoritate ordinaria pro manifesta sua contumacia pariter et offensa per quadraginta dies et amplius vinculo excommunicationis fuit innodatus quam adhuc in anime sue preiudicium et ecclesia scandalum animo sustinet indurato et ecclesia non habeat ultra quid faciat regie vestre maiestati humiliter supplicamus pariter et devote quatinus quod vestrum est exequi dignemini in hac parte ut quem timor dei a malo non revocat saltem poena temporalis cohibeat a peccato Dat in crastino beati Martini anno domini MCC sexagesimo primo