Charter Document - 03380072
Charter Number: | 03380072 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi domino H dei gratia illustri regi Angl domino Hybern duci Aquit P eiusdem miseratione Hereford ecclesie minister humilis salutem et debitum ac devotum tanto principi famulatum Quia Rolinus de Camera laicus nostre dyoc pro manifesta suam contumaciam pariter et offensa per nos auctoritate ordinaria per quadraginta dies et amplius vinculo excommunicationis fuit innodatus quam adhuc in anime sue preiudicium et ecclesie scandalum animo sustinet indurato et ecclesia non habeat ultra quid faciat regie vestre maiestati humiliter supplicamus pariter et devote quatinus quod vestrum est exequi dignemini in hac parte ut quem timor dei a malo non revocat saltem pena temporalis cohibeat a peccato Dat die pentecost anno domini MCC sexagesimo primo