Charter Document - 03380071

Charter Document - 03380071


Charter Number: 03380071
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi domino H dei gratia illustri regi Angl domino Hybern duci Aquit P miseratione divina Hereford ecclesie minister humilis salutem et debitum ac devotum tanto principi famulatum Quia dominus Rogerus Tirel miles nostre dyoc pro manifesta contumacia sua pariter et offensa per nos auctoritate ordinaria per quadraginta dies et amplius vinculo excommunicationis fuit innodatus quam adhuc in anime sue preiudicium et ecclesie scandalum animo sustinet indurato et ecclesia non habeat ultra quid faciat regie vestre maiestati humiliter supplicamus pariter et devote quatinus quod vestrum est exequi dignemini in hac parte ut quem timor dei a malo non revocat saltim poena temporalis cohibeat a peccato Dat in crastino Sancti Iohannis ante portam latinam anno domini MCC sexagesimo primo