Charter Document - 03380039
Charter Number: | 03380039 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno domini MCCLV indictione xiii vii idus septembris presentibus testibus infrascriptis dominus Pe episcopus Hereford recognovit se tenere et habere in feudum a domino B Cantuariensi archiepiscopo domino Turnonis domum suam cum pertinentiis suis sitam apud Sanctam Helenam in Molario et pro ipsa debere eidem homagium ligium quod inde et incontinenti fecit eidem Actum est etiam inter eos expresse quod domino archiepiscopo dicto et successoribus ipsius pro guerra et alia rationabili necessitate reddatur dicta domus et inde possit facere pacem et guerram ita quod cessante guerra vel necessitate pro qua reddita fuit domum predictam liberam et sine omni peior amento dimittat domino episcopo dicto et suis successoribus in eodem statu in quo ipsam invenerit et cum omnibus rebus quas invenerit in eadem Item si dominus episcopus vel successores ipsius processu temporis occasione guerre vel alicuius rationabilis necessitatis voluerit dictam domum tradere domino archiepiscopo dicto vel suis successoribus custodiendam et defendendam dominus archiepiscopus debet eam recipere et deffendere ab omnibus hominibus et dicta guerra vel necessitate cessantibus ipsam dimittere cum omnibus rebus et pertinentiis ipsius liberam et sine omni peioramento in eodem statu in quo sibi tradita fuerit Quandocumque autem dominus episcopus dictus voluerit reddere alium hominem ligium domino archiepiscopo dicto qui dictam domum cum suis pertinentiis habeat et teneat ipsius recepto homagio idem episcopus ab homagio pro ipsa domo prestito absolvatur Nos autem dictus archiepiscopus pro nobis et successoribus nostris promittimus dicto episcopo et successoribus suis dictam domum cum suis pertinenciis defendere contra omnes Actum est hoc apud Turnon in viridario domini archiepiscopi supradicti ubi testes vocati et rogati fuerunt dominus Stephanus Cantuariensis archidiaconus dominus Berlio de Chiambuer dominus Girardus de Chiassaz dominus Antelmus de Chiamosset milites dominus Herluinus prior de Clayriey Hugo de Turnone frater eius Magister Pe de Sattigniey Ia de Allunda Magister Pe de Ulgina Magister W Provincialis Magister Io Canturinus Et ego W de Bonvileret notarius sacri palacii et domini comitis Sabaudie qui hanc cartam rogatus a partibus scripsi et tradidi