Charter Document - 03380038
Charter Number: | 03380038 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus miseratione divina Herforden ecclesie minister humilis Magister Rostandus domini pape subdiaconus et capellanus et Magister Henricus de Gandavo omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino Noveritis quod cum causa verteretur inter [] priorem de Belmondeseya et conventum eius ordinis Cluniacen ex una parte et Magistrum Hugonem de Mortuo Mari canonicum Saraberien ex altera super decimis de Upthon in parrochia de Blebur quas idem Magister Hugo ratione prebende sue Saraberien ad se de iure communi pertinere dicebat ex adverso dicti prior et conventus allegabant se habere multa privilegia ordini Cluniacen indulta per que ad prestationem dicte decime dicebant minime se teneri tandem dicte partes in nos amicabiliter compromiserunt promittentes bona fide corporali prestito iuramento stare ordinationi nostre seu arbitrio alte et basse Nos vero auditis racionibus et allegationibus quas hinc inde proponere voluerunt communicato prudentium virorum consilio de consensu partium eorum discordiam et causam sedantes ordinavimus et ordinamus in hunc modum videlicet quod dicti prior et conventus predictas decimas habeant et possideant perpetuo pacifice et quiete eidem Magistro Hugoni super ipsis perpetuum silencium imponentes Dicti autem prior et conventus memorato Magistro Hugoni solvant viginti marcas argenti pro expensis factis in lite Qua ordinatione sic facta de dictis viginti marcis prenominatus Magister Hugo ad preces et instanciam domine Regine domini Edwardi nostrasque et quamplurium aliorum in presencia nostra remisit et quitavit in continenti pretaxatis priori et conventui octo marcas In cuius rei robur et testimonium nos supradicti compositores seu arbitri ad instanciam partium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum Dat et act London x kl maii anno domini millesimo ducent quinquag sexto