Charter Document - 03380036
Charter Number: | 03380036 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis vel audituris Petrus miseratione divina Herfordensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Attendentes paupertatem domus Grandimontensis Lemovicensis dyocesis et multitudinem bonorum operum que ibidem cotidie fiunt tam in provisione pauperum quibus terra illa habundat quam in receptione et competenti procuracione hospitum et omnium generaliter ibidem divertencium et super hec omnia considerantes piam curam et sollicitudinem necnon et laborem continuum quem in faciendo devote divinum servicium prior et fratres eiusdem domus habere dinoscuntur cum anima nostra in hiis sibi multum complaceat et delectetur noveritis universi quod pro remedio anime nostre et predecessorum successorumque nostrorum priori et fratribus dicte domus Grandimontensis et fratribus de Albebur eiusdem ordinis nostre dyocesis ecclesiam de Alberbur cum omnibus suis pertinenciis solo dei ac pietatis intuitu et ut supradictorum beneficiorum que apud deum accepta esse et multum valere credimus participes esse possimus et consortes in puram et perpetuam elemosinam cedentibus vel decedentibus personis que ibidem beneficia optinent in presenti dedimus et concessimus in usus proprios convertendam et perpetuo pacifice possidendam ad quos priorem scilicet et fratres supradictos ius patronatus dicte ecclesie antea pertinebat salvo in omnibus iure Herefordensis ecclesie episcopali videlicet et archidiaconali In cuius rei testmonium presentes literas sigilli nostri impressione duximus roborandas Dat apud Herfordiam in crastino beati Michaelis anno domini MCCL nono