Charter Document - 03380035
| Charter Number: | 03380035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod nos Petrus miseratione divina Herenfordiensis ecclesie minister humilis dedimus et concessimus [] pro remedio anime nostre et successorum nostrorum domui Grandimontis et domui de Albiburris et fratribus ibidem celebrantibus [] de Albiburis cedentibus et decedentibus personis in perpetuo possidendam ita tamen quod medietatem [] dicte domui de Grandmont pro anniversario meo annis singulis ibidem faciendo et aliam medietatem illi [] pro anniversario nostro ibidem annis singulis faciendo In cuius rei testimonium eisdem tradidimus presentes litteras [] roboratas Datum apud [] anno domini MCCLVII mense Septembris in festo []
