Charter Document - 03380034

Charter Document - 03380034


Charter Number: 03380034
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Statuta reverendi in Cristo patris domini Petri de Aquablanca episcopi Herefordensis et fundatoris ecclesie collegiate sancte Catherine Aquebelle In nomine Domini amen Tres decem erunt canonici et ex istis erit unus prepositus unus cantor unus thesaurarius item de istis erunt quatuor presbiteri et thesaurarius item quatuor diaconi item quatuor subdiaconi item quinque prebende erunt presbiterales et quatuor diaconalis et quatuor subdiaconalis Item non dabitur prebenda presbiteralis nisi presbitero nisi prepositus et capitulum dispensent eum ad requisitionem patroni Si sit diaconus quod in proximis ordinibus post collationem prebende recipiet ordinem sacerdotalem et deserviet in eodem nihil tamen percipiet de fructibus ecclesie intus vel extra ante receptionem ordinis quem prebenda requirit nec etiam alius canonicus eadem regula servetur de prebenda diaconali et subdiaconali et si a tempore collationis prebende usque ad terminum non receperit ordinem quem sua prebenda requirit ex tunc pro canonico non habeatur et patronus prebendam suam alii conferre teneatur Item prepositus et capitulum non recipiant nec recipere teneantur aliquem in canonicum ad collationem patroni nisi patronus conferat presbitero presbiteralem diacono diaconalem subdiacono subdiaconalem prebendas nisi in casibus supradictis Si vero patronus vellet dare diacono subdiaconalem seu presbitero vel diaconalem hoc sibi non negetur dummodo ille cui confertur prebenda in officio quod requirit prebende humiliter deservire promittat et deserviat Hoc tamen non trahatur ad consuetudinem quod presbitero conferatur diaconalis vel subdiaconalis nisi in casibus supra dictis Ad collationem vero patroni instituat prepositus si presens fuerit vel cantor vel thesaurarius vel hebdomadarius in absentia istorum et instituere teneantur quemlibet canonicum vel personam ad collationem patroni et non alterius Residebit autem quilibet canonicus et persona per quatuor menses integros et continuos primo anno quo fuerit institutus nisi iusta causa fuerit impeditus in aliis autem annis sequentibus quolibet anno resideat per quatuor menses integros sed non continuos si voluerit Si facta prima residentia defecerit sequentibus annis in residentia facienda [prout dictum est] solvat pro qualibet die decem et octo denarios Item quando persona vel canonicus non residebit ordinet vicarium suum in prebenda sua et ordinare teneatur in ordine et gradu quem sua prebenda requirit et in isto casu canonicus ubicumque fuerit habeat quatuor libras si fuerit in scholis vel in servitio patroni vel in servitio ecclesie sive resideat sive non postquam primam residentiam fecerit si vero non fuerit in scholis vel in servitio patroni vel capituli ex dictis quatuor libris solvat quadraginta solidos qui quadraginta solidi cum illis decem et octo denariis quos debet solvere quilibet canonicus pro defectu residentie canonicorum residentium usibus applicentur et si nollet solvere dum presens erit cessetur a divinis Si vero absens fuerit et solvere noluerit per capitulum compellatur per substractionem prebende fructuum Si autem fecerit ecclesiam cessare pro qualibet die qua cessabit ecclesia solvat viginti solidos quos volumus residentium usibus applicari [] Predictam autem portionem ultra triennium non percipiat nisi iterum fecerit residentiam ut de novo si vero unus vel duo tantum et non plures pro necessitate vel evidente utilitate patroni cum eodem patrono vel in eius servitio fuerit tantum percipiet quantum ille qui fuerit in scholis et nihil ultra Ista vero patroni necessitas vel utilitas si dubium fuerit per prepositum et capitulum videatur atque iudicetur Item postquam collata fuerit alicui prebenda infra triennium requirat institutionem et faciat residentiam vel saltem incipiat aliquo die intra dictum terminum residentiam et continuo perficiat alioquin ex tunc non percipiat aliquid donec residentiam fecerit ut de novo nisi forte idem canonicus fuerit in peregrinatione vel in scholis de licentia patroni vel prepositi et capituli Prepositus vero iurisdictionem habeat in spiritualibus et temporalibus ut iuris est et moris cantor vero in choro ut nullus clericus intret chorum nisi per eum vel eius licentiam Iste articulus de ingressu chori excipitur a iuramento Item thesaurarius conservet reliquias ecclesie vasa argentea et aurea vestimenta et ornamenta linea et serica deaurata et plana item emolumentum sepulture legata in testamentis et extra donationes causa mortis et inter vivos et omnes obventiones que ecclesie venerint ex quacumque causa veniant in communia et assignentur in cera et oleo pro luminari ecclesie quantum prepositus et canonici viderint expedire et de residuo si dominus negotium auxerit ordinentur successive tres vicarii vel quatuor qui una cum canonicis possint in maiori altari celebrare et intersint omnibus horis in ecclesia ad maius altare non cantent nisi canonici et dicti vicarii de quibus proxime diximus nisi forte Predicatores vel Minores vicarii vero canonicorum sacerdotes pro necessitate possint in maiori altari celebrare si capitulum viderit expedire in solemnitatibus et precipuis festivitatibus diaconus et subdiaconus canonici serviant in maiori altari si fuerint et non alius Item due misse in conventu quotidie celebrentur una matutinalis et alia de tertia prima de mortuis specialiter pro patrono et eius antecessoribus secunda de festo vel de feria si vero festum novem lectionum fuerit pro dispositione cantoris cantetur missa matutinalis et nihilominus cantetur in conventu specialiter missa de mortuis pro patrono et eius antecessoribus exceptis festis duplicibus Item fiat semper specialiter memoria in omnibus missis que in ecclesia celebrabuntur tam in maiori altari quam in aliis de patrono et eius antecessoribus nisi sit festum solemne Excipitur iste articulus a iuramento Item finita missa de tertia et horis cantatis dicatur psalmus de profundis et due vel tres orationes pro mortuis et hoc idem fiat finito completorio et post matutinas Omnia vero officia ecclesie in matutinis missis et in omnibus aliis horis fiant secundum consuetudinem Herefordensis ecclesie ut in libris ordinatum invenietur et si libri in ordinatione discordent cantor ordinet et concordet libros prout viderit expedire Missa vero matutinalis in maiori altari non cantetur sed in uno aliorum altarium Si vero abbas aliquis vel prior conventualis vel in gradu eo superior dignitate vel officio in maiori altari celebrare voluerit hoc fieri permittatur Item in maiori missa et maiori altari servient semper diaconus et subdiaconus revestiti Item qui erit in matutinis illa die fecerit residentiam suam vel qui erit in maiori missa et in vesperis ad maius altare non deserviat aliquis nisi qui fuerit in matutinis Item thesaurarius recipiat oblationes et communia ponat pro cera et oleo et aliis ut predictum est Item ordinentur duo canonici et deputentur per capitulum qui custodiant anniversaria si que fuerint et qui recipiant alias obventiones et dispensent bona ecclesie quemadmodum viderint expedire Item officium antiphonarii legendarii martilogii in capitulo et gradalis in missa et troparii et officium beate Marie virginis et officium mortuorum fiet et servietur secundum modum et consuetudinem Herefordensis ecclesie et legenda tam de sanctis quam de ferialibus per totum annum secundum eandem consuetudinem Herefordensis ecclesie legetur prout in libris ordinariis ordinatum invenietur Item quolibet die intrabunt capitulum post primam et post missam matutinalem et statim legetur martirologium et postea Pretiosa in conspectu Domini et postea Iube Domine et legetur de una omelia parum et postea autem legetur tabula qua lecta dicetur de profundis et oratio de mortuis Omnes autem persone et canonici iurabunt fidelitatem patrono talem videlicet quod servabunt semper pro posse suo vitam membra et honorem suum terrenum hoc salvo quod patronus propter hoc non possit petere nec exigere bona canonicorum Item prepositus erit maior et cantor post eum et thesaurarius post cantorem Item omnes faciant obedientiam manualem preposito et cantor et thesaurarius salva fidelitate facta patrono Prepositus vero post collationem prepositure a patrono faciet ei homagium ligium Item quelibet persona et canonicus iurabit quod non erit in consilio facto vel auxilio quod aliquis canonicus vel clericus ecclesie moriatur vel capiatur vel detineatur vel quod rebus suis in parte vel in toto aliquomodo spolietur et si aliquo modo sciverit vel perceperit statim ei notificabit si poterit hoc idem iurabunt de patrono et rebus eius Item nulli equo alicuius hospitis dabitur fenum vel avena in toto territorio ecclesie nec stabulum prestabitur in tota parochia de Aquabella vel de Randens Nec trahetur gagia Item nullus comedat in refectorio sine cappa vel sine suppelecio excluditur articulus proximus a iuramento Item in refectorio legatur lectio quando comedetur Item vasa aurea et argentea et libri vel ornamenta serica deaurata et non deaurata et omnia utensilia et vestimenta ecclesiastica munde et integraliter serventur et nullo tempore alienentur nec extrahentur nec extrahi permittentur nec obligentur nec vendentur nec concedentur in aliquo casu nisi in casibus permissis Item si aliquis per alium fuerit presentatus quam per patronum vel prebenda data per alium quam per patronum omnes se ei opponant quantumcumque potuerint Item in quindena beati Michaelis incipient residentiam et in perpetuum incohetur annus eodem tempore et infra dictam quindenam offerant se ad residentiam faciendam vel quandoque voluerint dummodo infra annum compleant residentiam Item non intelligitur aliquis residere nisi resideat ultra pontem in parte illa ubi est ecclesia nostra nova Item si quis hospitia habere velit apud Sanctam Catherinam non dabitur ultra duo fercula de carnibus vel de piscibus Iste articulus a iuramento excluditur Si vero aliqua contentio oriatur inter canonicos ecclesie vel clericos pre prepositum et capitulum sopiatur nec coram alio iudice alter alterum conveniat nisi prepositus et capitulum pluries requisiti in capitulo conquirenti negligenter obmisserint instantiam exhibere Item si aliquis per alium quam per patronum habeat prebendam et velit eam retinere canonici et clerici cessent a divinis quamdiu fuerit in ecclesia vel in domibus canonicorum Item omnes vicarii canonicorum sint in omnibus horis nisi causa evidens vel necessaria eos excuset vel licentia prepositi vel cantoris vel thesaurarii successive Item quilibet canonicus vicarium suum ordinet et ordinare teneatur ut predictum est a tempore collationis prebende usque ad duos menses alioquin ex tunc dominus prepositus ordinet et ordinare teneatur Item sigillum capituli ponatur in thesauraria sub duabus clavibus diversis quarum unam custodiat thesaurarius et aliam canonicus a capitulo deputatus et sine consensu capituli nihil cum dicto sigillo sigilletur Item totum mobile canonicorum et perpetuorum vicariorum quod habebunt de bonis ecclesie in toto territorio dicte ecclesie nove vel alibi tempore mortis remaneat eidem ecclesie pro augendo numero vicariorum successive et medietas immobilium que post collatum beneficium acquirentur de bonis dicte ecclesie in dicto mandamento Aquebelle similiter eidem ecclesie remaneat pro augendo numero vicariorum successive et medietas immobilium que post collatum beneficium acquirentur de bonis dicte ecclesie remaneant pro augendo numero vicariorum nisi de predictis bonis mobilibus vel immobilibus aliter duxerint ordinandum et tunc eius ordinatio irrevocabiliter observetur Item omnes canonici iurent has constitutiones servare in generali antequam installentur vel instituantur et postquam instituti vel installati fuerint ostendentur eis et si non placeat eis easdem servare resignent ius prebende et recedant Item iurabunt servare secreta capituli et constitutiones istas secrete tenere nisi capitulum viderit quod aliqua debeant publicari Item sive fecerint residentiam sive non in absentia sua semper habeant vicarios in ordine quem singulorum requirit prebenda Si vero canonici absentes non habuerint vicarios suos in ordine et gradu quem eorum prebenda requirit quilibet pro defectu vicarii sui qualibet die sex denarios Viennenses solvat vicarii autem qui ad horas non fuerint pro matutinis duos denarios Viennenses pro hora de prima et missa unum denarium pro horis et tertia de meridie unum denarium pro magna missa et hora nona unum denarium pro vesperis et completorio unum denarium Viennensem solvere teneantur Item quod si aliqui de horis que iniuncte sunt vel missis defecerint totum denarium amittant nisi eos causa rationabilis excuset Item in refectorio non comedantur carnes in die mercurii nisi sit festum Nativitatis Domini Istas autem constitutiones posuit Petrus Herefordensis episcopus usque ad decennium corrigendo crescendo diminuendo interpretando addendo subtrahendo vel alias de novo faciendo In premissorum autem testimonium nos Petrus dei gratia Herefordensis episcopus huic scripto sigillum nostrum apposuimus Datum anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo die Iovis post Pascham