Charter Document - 03380032
Charter Number: | 03380032 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 - 1239 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus dei gratia Herefordensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Willelmo Wade quoddam mesuagium continens quartam partem unius acre in villa nostra de Hamton illud scilicet mesuagium quod iacet inter terram que fuit Ricardi Hake et terram que fuit Willelmi filii Rogeri habendum et tenendum de nobis et successoribus nostris dicto Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis preterquam viris religiosis in feodo et hereditate libere et quiete integre et plenarie reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui vel sui assignati unum denarium ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et exactione consuetudine et demanda quantum pertinet ad tantum tenementum in eadem villa de Hamton Nos vero et successores nostri dictum mesuagium cum pertinentiis suis dicto Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus Magistro Ricardo de Graveshende canonico Hereford Dominis Gervasio de London Radulfo de Lamb Willelmo rectore ecclesie de Kingeston Iohanne rectore ecclesie de Eton clericis Thoma de Geyton tunc senescallo nostro Nicholao de Hamton Rogero de Aula Waltero marescallo et aliis