Charter Document - 03380019

Charter Document - 03380019


Charter Number: 03380019
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis R Heref episcopus salutem Cum ecclesia beatorum apostolorum P et P Leom in honore eorundem a nobis divino munere invocato gratia dei sit consecrata dignum est ut monasterium illud viribus quibus possumus veneremur et eius promotioni liberali studio intendamus Attendentes igitur honestatem et assiduam devotionem monachorum in dicto monasterio deo famulantium de misericordia dei et gloriose virginis Marie omniumque sanctorum meritis confisi omnibus contritis et vere confessis qui elemosinas suas dicto monasterio et predictis monachis pie contulerint singulis annis in anniversario dedicationis eiusdem monasterii vel infra octo dies sequentes xl dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Indulgentias vero dicto monasterio a ceteris episcopis concessas quantum in nobis est confirmamus Nolumus tamen quod aliquis per has litteras nostras in dioc nostra ad predicationis officium admittatur Dat apud Leom iii id Octobris pontificatus nostri anno v