Charter Document - 03380014

Charter Document - 03380014


Charter Number: 03380014
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1234 - 1239
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Herefordensis episcopus dilectis sibi in Cristo probis hominibus suis libere tenentibus et aliis tenentibus suis de Hamme salutem gratiam et benedictionem Significamus vobis quod nos pro salute anime nostre dedimus et concessimus deo et ecclesie beate Marie et sancti Ethelberti Hereford et dilectis in Cristo filiis decano et capitulo eiusdem loci omnia homagia et servitia vestra cum omnibus tenementis que de nobis tenuistis in Hamme unde vobis mandamus quatinus predictis decano et capitulo tanquam domino vestro de cetero sicut dilectus in Cristo filius dominus Ad de Salop senescallus noster vobis plenius exponet in omnibus sitis intendentes et respondentes In cuius rei testimonium has litteras nostras patentes vobis transmittimus Valete