Charter Document - 03380005

Charter Document - 03380005


Charter Number: 03380005
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1236 - 1237
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Radulfus dei gratia Hereford episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos compositionem factam inter abbatem et conventum de Lyra et dilectos nobis in Cristo priorem et conventum Brecon super omnibus decimis dominici de Berinton et decimis molendinorum eiusdem ville gratam et ratam habere dictas quoque decimas de Beriton et decimas dominici de Hopton Wafre sicut iuste ac canonice adepti sunt et diu ac pacifice percipere consueverunt supradictis priori et conventui auctoritate episcopali confirmamus In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Actum anno domini MCC tricesimo sexto mense martio