Charter Document - 03371010
Charter Number: | 03371010 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Presentation |
Date: | 1179 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Dei gratia abbas Glouc concessi Ernisio capellano perpetuam vicariam in capella de Herdewike assensu Ernisii persone ecclesie de Stanedisse tenendam de eadem ecclesia cum decimationibus totius villenagii Willelmi de Parco et matris eius et cum decimationibus dimidie virgate terre quam Robertus de Felda tenet et cum una trava de frumento et alia de avena de una quaque virgata terra in parochia eiusdem capelle excepto dominio abbatis et Willelmi de Parco cum omnibus obventionibus et minutis decimis [] ad eandem capellam pertinentibus solvendo inde predicte ecclesie de Stanedis annuatim v solidos Ipsum quoque Ernisium capellanum domino Willelmo Wygorn episcopo ad memoratam vicariam presentavi Et ut hec mea concessio rata et inconvulsa permaneat presenti scripto sigilli mei impressione munito eam confirmavi