Charter Document - 03370192

Charter Document - 03370192


Charter Number: 03370192
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie [] filiis S Dei gratia Wigorn episcopus salutem Cum ex suscepti pastoralis officii regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex ipso fonte caritatis frequentius exercetur ipsa opera caritatis in eis augere decrevimus et nutrire Verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter cetera caritatis opera dicente Domino hospes fui et collegistis me considerantes eam studiosa copiositate in abbatia Radyng continuo vigere inspecta donatione et confirmatione quam bone memorie W de Gray predecessor noster fecit abbati Radyng et sacro eiusdem loci conventui super ecclesia de Rokyntun cum eam vacare contigerit in proprios eorum usus convertendam divine pietatis intuitu et ob favorem et amorem quem erga dictum domum habemus prenominatam donationem et confirmationem memoratis abbati et conventui Radyng concedimus et auctoritate pontificali confirmamus sicut eam dictus predecessor noster eis per cartas suas concessit et confirmavit Et ut hec nostra donatio et confirmatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio cum sigilli nostri appositione duximus muniendam Hiis testibus