Charter Document - 03370191

Charter Document - 03370191


Charter Number: 03370191
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1216 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis S Dei gratia Wygorn episcopus eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex ipso fonte karitatis frequentius exercetur ipsa opera karitatis in eis augere decrevimus et nutrire Verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter cetera karitatis opera dicente Domino hospes fui et collegistis me considerantes eam studiosa copiositate in abbatia de Persor continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus abbati et sacro conventui eiusdem loci ecclesiam de Hauekesbur et eos in eiusdem ecclesie possessionem corporalem solempniter fecimus induci Ita videlicet quod predicti abbas et conventus habeant et possideant prenotatam ecclesiam libere integre et quiete cum omnibus pertinentiis suis eroganda in perpetuos usus hospitum per magistrum hospitum quicumque pro tempore fuerit constitutus salva perpetua vicaria quinque marcarum honesto capellano qui in ea in propria persona deserviret et ab ipsis presentato et a nobis et successoribus nostris canonice admisso salvis etiam nobis et successoribus nostris et archidiaconis loci iure pontificali et parochiali et aliis omnibus oneribus ordinariis et consuetis sustinendis et prestandis a prenominatis abbate et monachis Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygornensis auctoritate pontificali corroboravimus Hiis testibus []