Charter Document - 03370190
Charter Number: | 03370190 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 - 1218 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis scriptum presens inspecturis S divina miseratione Wygorniensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Inter universa pietatis opera non minimum reputatur afflictis corpore qui sibi adversa corporis valetudine detenti non sufficiunt ad sui provisionem victui necessaria ministrare Licet autem universis teneamur indigentibus specialius tamen religioni deditis tenemur subvenire Quamvis enim ipsam in nobis non habeamus in aliis tamen eam fovere tenemur Considerantes igitur dilectorum filiorum nostrorum abbatis et conventus de Persor religiosam conversationem tenuitatemque facultatum eorundem ut saltem in aliquo sibi copiosius possint providere dictis abbati et conventui ecclesiam de Bradewaya cum omnibus ad eandem pertinentibus intuitu dei caritative contulimus in usus infirmorum fratrum iuxta dispositionem Reginaldi quondam capellani nostri tunc infirmarii de Persor toto tempore vite sue successorumque suorum qui pro tempore fuerint custodie infirmarie loci prefati deputati iure perpetuo convertendam Volumus itaque ut predicti abbas et monachi prenotatam ecclesiam habeant ad usus prenominatos teneant et possideant inperpetuum cum omni sua integritate salva tamen competenti vicaria c solidorum ydoneo capellano qui pro tempore spiritualia ministrabit in ecclesia prefata per diocesanum conferenda salvis etiam nobis et successoribus nostris iure parochiali et pontificali et ecclesie Wygorniensi dignitate Ut autem hec nostra collatio inviolabilis robur optineat firmitatis ipsam presentis scripti testimonio sigilli nostri impressione munito duximus confirmandam Hiis testibus []