Charter Document - 03370182
Charter Number: | 03370182 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Absolution |
Date: | 1217 - 1218 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverentissimo in Cristo patri et domino G dei gratia tituli sancti Martini presbitero cardinali apostolice sedis legato S permissione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem et sicut omnino debitum ita semper devotissimum obediendi affectum Perlecto pater venerande sanctitatis vestre mandato exultavit cor meum in domino quia pridem concupivit anima mea videre quod fecit dominus et ostendit circa personam venerabilis fratris nostri Cicestrensis electi Sed cum profecturus essem ut consecrationi eius assisterem itinere duorum dierum continuato revocaverunt me immo invitum ex inopinato retraxerunt et nolentem domini W mariscalli comitis Penbr et aliorum quorundam magnatum mandata Sed potius quia legem non habet corporis adversa valitudo vereor enim ne meritis immo demeritis meis exigentibus aggravata sit manus domini super me Quapropter sancte paternitati vestre supplico quatinus inpotentiam meam ad presens habere velitis excusatam Quia quicquid circa consecrationem electi prefati cuius pontificatui dominus dies multos et vitam beatam adhiciat decreveritis approbo eiusque consecrationi quantum ad me pertinet benignum prebeo assensum Conservet dominus incolumitatem vestram per multa tempora