Charter Document - 03370180

Charter Document - 03370180


Charter Number: 03370180
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1216 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit S Dei gratia Wygorn episcopus eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex fonte caritatis frequentius exercetur ipsa opera caritatis in eis augere decrevimus et nutrire verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter cetera caritatis opera dicente Domino hospes fui et collegistis me Considerantes eam studiosa copiositate in abbatia beati Petri Glouc continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus abbati et sacro conventui eiusdem loci ecclesiam de Culna sancti Eylwini et eiusdem ecclesie possessionem corporalem sollempniter fecimus induci ita videlicet quod predicti abbas et monachi habeant et possideant prenominatam ecclesiam integre libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis erogandam in perpetuos usus hospitum per magistrum hospitum quicunque pro tempore ibidem fuerit constitutus salva perpetua vicaria v marcarum honesto capellano qui in ea in propria persona deservierit ab ipsis presentato et a nobis et successoribus nostris canonice admisso salvis etiam nobis et successoribus nostris et archidiaconis loci iure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis sustinendis et prestandis a prenominatis abbate et monachis Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli nostri proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygorn auctoritate pontificali roboravimus