Charter Document - 03370179

Charter Document - 03370179


Charter Number: 03370179
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1216 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus Silvester Dei gratia Wygorn episcopus eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram deo et hominibus specialius prefulgere quod ex ipso fonte karitatis frequentius exerceretur ipsa opera karitatis in eis augere decernimus et nutrire Verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter cetera karitatis opera dicente Domino hospes fui et collegistis me considerantes eam studiosa copiositate in abbatia gloriose virginis Marie Cirencestrie continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus pro anima nostra et antecessorum nostrorum episcoporum et animabus patrum nostrorum et matrum domino A[lexandro] predicte ecclesie de Cyrencestrie abbati et sacro eiusdem loci conventui inperpetuum ecclesiam de Chiltham cum omnibus pertinentiis suis et eos in eiusdem ecclesie possessionem corporalem solempniter fecimus induci ita videlicet quod predicti abbas et canonici habeant et possideant prenominatam ecclesiam libere integre et quiete cum omnibus pertinentiis suis erogandam in perpetuos usus hospitum salva honesta sustentatione duorum capellanorum qui in eadem ecclesia deservierint salvis etiam nobis et successoribus nostris et archidiaconis loci iure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis sustinendis et prestandis a prenominatis abbate et canonicis Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygorn auctoritate pontificali corroboravimus Hiis testibus magistro Roberto de Clipestun officiale nostro magistro N[icholao] de Wlfeneshampt magistro Matheo de Grimel Radulfo de Wikewan Waltero de Lech magistris Willelmo capellano elemosinario nostro Henrico de Nigell Iohanne de Blockel et multis aliis