Charter Document - 03370176
Charter Number: | 03370176 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession, Confirmation |
Date: | 1214 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus divina permissione Wigorn ecclesie minister humilis eternam in Domino salutem Licet ex iniuncta nobis cura pastoralis officii omnibus teneamur ecclesiis sollicitudini nostre subiectis specialius tamen et affectuosius tenemur Wigorn ecclesiam in honore beatissime virginis constructam sanctissimisque reliquiis beatorum confessorum et patronorum nostrorum Oswaldi atque Wlstani decoratam et honoribus insignire et beneficiis dilatare Noverit igitur universitas vestra nos autenticum scriptum sanctissimi confessoris Wlstani sepius inspexisse per quod ecclesia sancte Elene in Wigorn cum pertinentiis eiusdem ecclesie monachis Wigorn in usus proprios conceditur et auctoritate pontificali confirmatur Nos igitur tanti patris vestigiis inherere cupientes et tante auctoritatis pagine in hoc contraire nolentes auctoritate pontificali ecclesiam predictam sancte Helene in Wigorn cum omnibus que ad ipsam pertinent dilectis filiis nostris in Cristo priori Wigorn et eiusdem loci conventui in proprios usus convertendam concessimus et confirmavimus salva vicaria honesta et competenti ad valentiam quindecim marcarum arbitrio bonorum virorum in certis rebus constituenda Inhibentes et ex parte omnipotentis Dei firmiter prohibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam presumat infirmare vel ausu temerario contraire Ut autem hec nostra concessio rata permaneat in futurum et firma eam presenti scripti munimine et sigilli nostri appositione duximus muniendam et confirmandam Hiis testibus []